Psalms 121LVS

1Canticum graduum. Laetatus sum in his, quae dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus.

2Stantes erant pedes nostri, in atriis tuis Ierusalem.

3Ierusalem, quae aedificatur ut civitas: cuius participatio eius in idipsum.

4Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini: testimonium Israel ad confitendum nomini Domini.

5Quia illic sederunt sedes in iudicio, sedes super domum David.

6Rogate quae ad pacem sunt Ierusalem: et abundantia diligentibus te.

7Fiat pax in virtute tua: et abundantia in turribus tuis.

8Propter fratres meos, et proximos meos, loquebar pacem de te:

9Propter domum Domini Dei nostri, quaesivi bona tibi.

Choose Translation

Switch translation for Psalms 121.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.