Psalms 113LVS

1Alleluia. In exitu Israel de Aegypto, domus Iacob de populo barbaro:

2Facta est Iudaea sanctificatio eius, Israel potestas eius.

3Mare vidit, et fugit: Iordanis conversus est retrorsum.

4Montes exultaverunt ut arietes: et colles sicut agni ovium.

5Quid est tibi mare quod fugisti: et tu Iordanis, quia conversus es retrorsum?

6Montes exultastis sicut arietes, et colles sicut agni ovium?

7A facie Domini mota est terra, a facie Dei Iacob.

8Qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.

9NON NOBIS DOMINE, NON NOBIS: sed nomini tuo da gloriam.

10Super misericordia tua, et veritate tua: nequando dicant Gentes: Ubi est Deus eorum?

11Deus autem noster in caelo: omnia quaecumque voluit, fecit.

12Simulacra gentium argentum, et aurum, opera manuum hominum.

13Os habent, et non loquentur: oculos habent, et non videbunt.

14Aures habent, et non audient: nares habent, et non odorabunt.

15Manus habent, et non palpabunt: pedes habent, et non ambulabunt: non clamabunt in gutture suo.

16Similes illis fiant qui faciunt ea: et omnes qui confidunt in eis.

17Domus Israel speravit in Domino: adiutor eorum et protector eorum est.

18Domus Aaron speravit in Domino: adiutor eorum et protector eorum est.

19Qui timent Dominum, speraverunt in Domino: adiutor eorum et protector eorum est.

20Dominus memor fuit nostri: et benedixit nobis: Benedixit domui Israel: benedixit domui Aaron.

21Benedixit omnibus, qui timent Dominum, pusillis cum maioribus.

22Adiiciat Dominus super vos: super vos, et super filios vestros.

23Benedicti vos a Domino, qui fecit caelum, et terram.

24Caelum caeli Domino: terram autem dedit filiis hominum.

25Non mortui laudabunt te Domine: neque omnes, qui descendunt in infernum.

26Sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in saeculum.

Choose Translation

Switch translation for Psalms 113.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.