Psalms 104LVS

1Alleluia. Confitemini Domino, et invocate nomen eius: annunciate inter gentes opera eius.

2Cantate ei, et psallite ei: narrate omnia mirabilia eius.

3Laudamini in nomine sancto eius: laetetur cor quaerentium Dominum.

4Quaerite Dominum, et confirmamini: quaerite faciem eius semper.

5Mementote mirabilium eius, quae fecit: prodigia eius, et iudicia oris eius.

6Semen Abraham, servi eius: filii Iacob electi eius.

7Ipse Dominus Deus noster: in universa terra iudicia eius.

8Memor fuit in saeculum testamenti sui: verbi, quod mandavit in mille generationes:

9Quod disposuit ad Abraham: et iuramenti sui ad Isaac:

10Et statuit illud Iacob in praeceptum: et Israel in testamentum aeternum:

11Dicens: Tibi dabo Terram Chanaan, funiculum hereditatis vestrae.

12Cum essent numero brevi, paucissimi et incolae eius:

13Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.

14Non reliquit hominem nocere eis: et corripuit pro eis reges.

15Nolite tangere christos meos: et in prophetis meis nolite malignari.

16Et vocavit famem super terram: et omne firmamentum panis contrivit.

17Misit ante eos virum: in servum venundatus est Ioseph.

18Humiliaverunt in compedibus pedes eius, ferrum pertransiit animam eius,

19donec veniret verbum eius. Eloquium Domini inflammavit eum:

20misit rex, et solvit eum; princeps populorum, et dimisit eum.

21Constituit eum dominum domus suae: et principem omnis possessionis suae:

22Ut erudiret principes eius sicut semetipsum: et senes eius prudentiam doceret.

23Et intravit Israel in Aegyptum: et Iacob accola fuit in Terra Cham.

24Et auxit populum suum vehementer: et firmavit eum super inimicos eius.

25Convertit cor eorum ut odirent populum eius: et dolum facerent in servos eius.

26Misit Moysen servum suum: Aaron, quem elegit ipsum.

27Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in Terra Cham.

28Misit tenebras, et obscuravit: et non exacerbavit sermones suos.

29Convertit aquas eorum in sanguinem: et occidit pisces eorum.

30Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum.

31Dixit, et venit cynomyia: et cinifes in omnibus finibus eorum.

32Posuit pluvias eorum grandinem: ignem comburentem in terra ipsorum.

33Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum: et contrivit lignum finium eorum.

34Dixit, et venit locusta, et bruchus, cuius non erat numerus:

35Et comedit omne foenum in terra eorum: et comedit omnem fructum terrae eorum.

36Et percussit omne primogenitum in terra eorum: primitias omnis laboris eorum.

37Et eduxit eos cum argento et auro: et non erat in tribubus eorum infirmus.

38Laetata est Aegyptus in profectione eorum: quia incubuit timor eorum super eos.

39Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem.

40Petierunt, et venit coturnix: et pane caeli saturavit eos.

41Dirupit petram, et fluxerunt aquae: abierunt in sicco flumina;

42Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum.

43Et eduxit populum suum in exultatione, et electos suos in laetitia.

44Et dedit illis regiones gentium: et labores populorum possederunt:

45Ut custodiant iustificationes eius, et legem eius requirant.

Choose Translation

Switch translation for Psalms 104.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.