Proverbs 19LVS

1Melior est pauper, qui ambulat in simplicitate sua, quam dives torquens labia sua, et insipiens.

2Ubi non est scientia animae, non est bonum: et qui festinus est pedibus, offendet.

3Stultitia hominis supplantat gressus eius: et contra Deum fervet animo suo.

4Divitiae addunt amicos plurimos: a paupere autem et hi, quos habuit, separantur.

5Testis falsus non erit impunitus: et qui mendacia loquitur, non effugiet.

6Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis.

7Fratres hominis pauperis oderunt eum: insuper et amici procul recesserunt ab eo. Qui tantum verba sectatur, nihil habebit:

8qui autem possessor est mentis, diligit animam suam, et custos prudentiae inveniet bona.

9Falsus testis non erit impunitus: et qui loquitur mendacia, peribit.

10Non decent stultum deliciae: nec servum dominari principibus.

11Doctrina viri per patientiam noscitur: et gloria eius est iniqua praetergredi.

12Sicut fremitus leonis, ita et regis ira: et sicut ros super herbam, ita et hilaritas eius.

13Dolor patris, filius stultus: et tecta iugiter perstillantia, litigiosa mulier.

14Domus, et divitiae dantur a parentibus: a Domino autem proprie uxor prudens.

15Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet.

16Qui custodit mandatum, custodit animam suam: qui autem negligit viam suam, mortificabitur.

17Foeneratur Domino qui miseretur pauperis: et vicissitudinem suam reddet ei.

18Erudi filium tuum, ne desperes: ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam.

19Qui impatiens est, sustinebit damnum: et cum rapuerit, aliud apponet.

20Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis.

21Multae cogitationes in corde viri: voluntas autem Domini permanebit.

22Homo indigens misericors est: et melior est pauper quam vir mendax.

23Timor Domini ad vitam: et in plenitudine commorabitur, absque visitatione pessimi.

24Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam.

25Pestilente flagellato stultus sapientior erit: si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam.

26Qui affligit patrem, et fugit matrem, ignominiosus est et infelix.

27Non cesses fili audire doctrinam, nec ignores sermones scientiae.

28Testis iniquus deridet iudicium: et os impiorum devorat iniquitatem.

29Parata sunt derisoribus iudicia: et mallei percutientes stultorum corporibus.

Choose Translation

Switch translation for Proverbs 19.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.