Proverbs 12LVS

1Qui diligit disciplinam, diligit scientiam: qui autem odit increpationes, insipiens est.

2Qui bonus est, hauriet gratiam a Domino: qui autem confidit in cogitationibus suis, impie agit,

3Non roborabitur homo ex impietate: et radix iustorum non commovebitur.

4Mulier diligens, corona est viro suo: et putredo in ossibus eius, quae confusione res dignas gerit.

5Cogitationes iustorum iudicia: et consilia impiorum fraudulenta:

6Verba impiorum insidiantur sanguini: os iustorum liberabit eos.

7Verte impios, et non erunt: domus autem iustorum permanebit.

8Doctrina sua noscitur vir: qui autem vanus et excors est, patebit contemptui.

9Melior est pauper et sufficiens sibi, quam gloriosus et indigens pane.

10Novit iustus iumentorum suorum animas: viscera autem impiorum crudelia.

11Qui operatur terram suam, satiabitur panibus: qui autem sectatur otium, stultissimus est. Qui suavis est in vini morationibus, in suis munitionibus relinquit contumeliam.

12Desiderium impii monumentum est pessimorum: radix autem iustorum proficiet.

13Propter peccata labiorum ruina proximat malo: effugiet autem iustus de angustia.

14De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei.

15Via stulti recta in oculis eius: qui autem sapiens est, audit consilia.

16Fatuus statim indicat iram suam: qui autem dissimulat iniuriam, callidus est.

17Qui quod novit loquitur, iudex iustitiae est: qui autem mentitur, testis est fraudulentus.

18Est qui promittit, et quasi gladio pungitur conscientiae: lingua autem sapientium sanitas est.

19Labium veritatis firmum erit in perpetuum: qui autem testis est repentinus, concinnat linguam mendacii.

20Dolus in corde cogitantium mala: qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium.

21Non contristabit iustum quidquid ei acciderit: impii autem replebuntur malo.

22Abominatio est Domino labia mendacia: qui autem fideliter agunt, placent ei.

23Homo versatus celat scientiam: et cor insipientium provocat stultitiam.

24Manus fortium dominabitur: quae autem remissa est, tributis serviet.

25Moeror in corde viri humiliabit illum, et sermone bono laetificabitur.

26Qui negligit damnum propter amicum, iustus est: iter autem impiorum decipiet eos.

27Non inveniet fraudulentus lucrum: et substantia hominis erit auri pretium.

28In semita iustitiae, vita: iter autem devium ducit ad mortem.

Choose Translation

Switch translation for Proverbs 12.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.