Job 40
1 Respondens autem Dominus Iob de turbine, dixit:
2 Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te: et indica mihi.
3 Numquid irritum facies iudicium meum: et condemnabis me, ut tu iustificeris?
4 Et si habes brachium sicut Deus, et si voce simili tonas?
5 Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus.
6 Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia.
7 Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo.
8 Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam:
9 Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua.
10 Ecce, Behemoth, quem feci tecum, foenum quasi bos comedet:
11 Fortitudo eius in lumbis eius, et virtus illius in umbilico ventris eius.
12 Stringit caudam suam quasi cedrum, nervi testiculorum eius perplexi sunt.
13 Ossa eius velut fistulae aeris, cartilago illius quasi laminae ferreae.
14 Ipse est principium viarum Dei, qui fecit eum, applicabit gladium eius.
15 Huic montes herbas ferunt: omnes bestiae agri ludent ibi.
16 Sub umbra dormit in secreto calami, et in locis humentibus.
17 Protegunt umbrae umbram eius, circumdabunt eum salices torrentis.
18 Ecce, absorbebit fluvium, et non mirabitur: et habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius.
19 In oculis eius quasi hamo capiet eum, et in sudibus perforabit nares eius.
20 An extrahere poteris leviathan hamo, et fune ligabis linguam eius?
21 Numquid pones circulum in naribus eius, aut armilla perforabis maxillam eius?
22 Numquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia?
23 Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum?
24 Numquid illudes ei quasi avi, aut ligabis eum ancillis tuis?
25 Concident eum amici, divident illum negotiatores?
26 Numquid implebis sagenas pelle eius, et gurgustium piscium capite illius?
27 Pone super eum manum tuam: memento belli, nec ultra addas loqui.
28 Ecce, spes eius frustrabitur eum, et videntibus cunctis praecipitabitur.