Hebrews 5LVS

1Omnis namque Pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis, quae sunt ad Deum, ut offerat dona, et sacrificia pro peccatis:

2qui condolere possit iis, qui ignorant, et errant: quoniam et ipse circumdatus est infirmitate:

3et propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam et pro semetipso offerre pro peccatis.

4Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron.

5Sic et Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret: sed qui locutus est ad eum: Filius meus es tu, ego hodie genui te.

6Quemadmodum et in alio loco dicit: Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech.

7Qui in diebus carnis suae preces, supplicationesque ad eum, qui possit illum salvum facere a morte cum clamore valido, et lacrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia:

8Et quidem cum esset Filius Dei, didicit ex iis, quae passus est, obedientiam:

9et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi, causa salutis aeternae,

10appellatus a Deo pontifex iuxta ordinem Melchisedech.

11De quo nobis grandis sermo, et interpretabilis ad dicendum: quoniam imbecilles facti estis ad audiendum.

12Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus: rursum indigetis ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei: et facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo.

13Omnis enim, qui lactis est particeps, expers est sermonis iustitiae, parvulus enim est.

14Perfectorum autem est solidus cibus: eorum, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali.

Choose Translation

Switch translation for Hebrews 5.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.