Exodus 31LVS

1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

2Ecce, vocavi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Iuda,

3et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia, et scientia in omni opere,

4ad excogitandum quidquid fabrefieri potest ex auro, et argento, et aere,

5marmore, et gemmis, et diversitate lignorum.

6Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam: ut faciant cuncta quae praecepi tibi,

7tabernaculum foederis, et arcam testimonii, et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi,

8mensamque et vasa eius, candelabrum purissimum cum vasis suis, et altaris thymiamatis,

9et holocausti, et omnia vasa eorum, labium cum basi sua,

10vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti, et filiis eius, ut fungantur officio suo in sacris.

11oleum unctionis, et thymiama aromathum in Sanctuario, omnia quae praecepi tibi, facient.

12Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:

13Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Videte ut sabbatum meum custodiatis: quia signum est inter me et vos in generationibus vestris: ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos.

14Custodite sabbatum meum. sanctum est enim vobis: qui polluerit illud, morte morietur: qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui.

15Sex diebus facietis opus: in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino. omnis qui fecerit opus in hac die, morietur.

16Custodiant filii Israel Sabbatum, et celebrent illud in generationibus suis. Pactum est sempiternum

17inter me et filios Israel, signumque perpetuum. sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram, et in septimo ab opere cessavit.

18Deditque Dominus Moysi, completis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei.

Choose Translation

Switch translation for Exodus 31.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.