Exodus 1LVS

1Haec sunt nomina filiorum Israel qui ingressi sunt in Aegyptum cum Iacob: singuli cum domibus suis introierunt:

2Ruben, Simeon, Levi, Iudas,

3Issachar, Zabulon et Beniamin,

4Dan, et Nephthali, Gad, et Aser.

5Erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de femore Iacob, septuaginta: Ioseph autem in Aegypto erat.

6Quo mortuo, et universis fratribus eius, omnique cognatione sua,

7filii Israel creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt: ac roborati nimis, impleverunt terram.

8Surrexit interea rex novus super Aegyptum, qui ignorabat Ioseph:

9et ait ad populum suum: Ecce, populus filiorum Israel multus, et fortior nobis est.

10Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur: et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra.

11Praeposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus: aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom, et Ramesses.

12Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant:

13oderantque filios Israel Aegyptii, et affligebant illudentes eis:

14atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti, et lateris, omnique famulatu, quo in terrae operibus premebantur.

15Dixit autem Rex Aegypti obstetricibus Hebraeorum: quarum una vocabatur Sephora, altera Phua,

16praecipiens eis: Quando obstetricabitis Hebraeas, et partus tempus advenerit: si masculus fuerit, interficite eum: si femina, reservate.

17Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti, sed conservabant mares.

18Quibus accersitis ad se, rex ait: Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis?

19Quae responderunt: Non sunt Hebreae sicut Aegyptiae mulieres: ipsae enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt.

20Bene ergo fecit Deus obstetricibus: et crevit populus, confortatusque est nimis.

21Et quia timuerunt obstetrices Deum, aedificavit eis domos.

22Praecepit ergo Pharao omni populo suo, dicens: Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen proiicite: quidquid feminini, reservate.

Choose Translation

Switch translation for Exodus 1.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.