2 Chronicles 27LVS

1Vigintiquinque annorum erat Ioatham cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Ierusa filia Sadoc.

2Fecitque quod rectum erat coram Domino iuxta omnia quae fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini, et adhuc populus delinquebat.

3Ipse aedificavit portam domus Domini excelsam, et in muro Ophel multa construxit.

4Urbes quoque aedificavit in montibus Iuda, et in saltibus castella, et turres.

5Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon, et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti, et decem millia coros tritici, ac totidem coros hordei: haec ei praebuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio.

6Corroboratusque est Ioatham eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo.

7Reliqua autem sermonum Ioatham, et omnes pugnae eius, et opera, scripta sunt in Libro regum Israel et Iuda.

8Vigintiquinque annorum erat cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem.

9Dormivitque Ioatham cum patribus suis, et sepelierunt eum in Civitate David: et regnavit Achaz filius eius pro eo.

Choose Translation

Switch translation for 2 Chronicles 27.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.