Psalms 92LNV

1PSALMUS. Canticum. Pro die Sabbati.

2Bonum est confiteri Dominoet psallere nomini tuo, Altissime,

3annuntiare mane misericordiam tuamet veritatem tuam per noctem

4in decachordo et psalterio,cum cantico in cithara.

5Quia delectasti me, Domine, in factura tua,et in operibus manuum tuarum exsultabo.

6Quam magnificata sunt opera tua, Domine:nimis profundae factae sunt cogitationes tuae.

7Vir insipiens non cognoscet,et stultus non intelleget haec.

8Cum germinaverint peccatores sicut fenum,et floruerint omnes, qui operantur iniquitatem,hoc tamen erit ad interitum in saeculum saeculi;

9tu autem altissimus in aeternum, Domine.

10Quoniam ecce inimici tui, Domine,quoniam ecce inimici tui peribunt,et dispergentur omnes, qui operantur iniquitatem.

11Exaltabis sicut unicornis cornu meum,perfusus sum oleo uberi.

12Et despiciet oculus meus inimicos meos,et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea. -

13Iustus ut palma florebit,sicut cedrus Libani succrescet.

14Plantati in domo Domini,in atriis Dei nostri florebunt.

15Adhuc fructus dabunt in senecta,uberes et bene virentes erunt,

16ut annuntient quoniam rectus Dominus,refugium meum, et non est iniquitas in eo.

Choose Translation

Switch translation for Psalms 92.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.