Psalms 8LNV

1Magistro chori. Ad modum cantici " Torcularia... ". PSALMUS. David.

2Domine, Dominus noster,quam admirabile est nomen tuum in universa terra,quoniam elevata est magnificentia tua super caelos.

3Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudempropter inimicos tuos,ut destruas inimicum et ultorem.

4Quando video caelos tuos, opera digitorum tuorum,lunam et stellas, quae tu fundasti,

5quid est homo, quod memor es eius,aut filius hominis, quoniam visitas eum?

6Minuisti eum paulo minus ab angelis,gloria et honore coronasti eum

7et constituisti eum super opera manuum tuarum.Omnia subiecisti sub pedibus eius:

8oves et boves universas,insuper et pecora campi,

9volucres caeli et pisces maris,quaecumque perambulant semitas maris.

10Domine, Dominus noster,quam admirabile est nomen tuum in universa terra!

Choose Translation

Switch translation for Psalms 8.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.