Psalms 75LNV

1Magistro chori. Secundum " Ne destruxeris ".PSALMUS. Asaph. Canticum.

2Confitebimur tibi, Deus;confitebimur et invocabimus nomen tuum:narrabimus mirabilia tua.

3Cum statuero tempus,ego iustitias iudicabo.

4Si liquefacta est terra et omnes, qui habitant in ea,ego confirmavi columnas eius.

5Dixi gloriantibus: " Nolite gloriari! "et delinquentibus: "Nolite exaltare cornu!

6Nolite exaltare in altum cornu vestrum;nolite loqui adversus Deum proterva ".

7Quia neque ab oriente neque ab occidenteneque a desertis exaltatio.

8Quoniam Deus iudex est:hunc humiliat et hunc exaltat.

9Quia calix in manu Dominivini meri plenus mixto.Et inclinavit ex hoc in hoc;verumtamen usque ad faeces epotabunt,bibent omnes peccatores terrae.

10Ego autem annuntiabo in saeculum,cantabo Deo Iacob.

11Et omnia cornua peccatorum confringam,et exaltabuntur cornua iusti.

Choose Translation

Switch translation for Psalms 75.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.