Psalms 3LNV

1PSALMUS. David, cum fugit a filio suo Absalom.

2Domine, quid multiplicati sunt, qui tribulant me?Multi insurgunt adversum me,

3multi dicunt animae meae: Non est salus ipsi in Deo ".

4Tu autem, Domine, protector meus es,gloria mea et exaltans caput meum.

5Voce mea ad Dominum clamavi,et exaudivit me de monte sancto suo.

6Ego obdormivi et soporatus sum,exsurrexi, quia Dominus suscepit me.

7Non timebo milia populi circumdantis me.Exsurge, Domine salvum me fac, Deus meus;

8quoniam tu percussisti in maxillam omnes adversantes mihi,dentes peccatorum contrivisti.

9Domini est salus,et super populum tuum benedictio tua.

Choose Translation

Switch translation for Psalms 3.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.