Psalms 148LNV

1ALLELUIA.Laudate Dominum de caelis,laudate eum in excelsis.

2Laudate eum, omnes angeli eius,laudate eum, omnes virtutes eius.

3Laudate eum, sol et luna,laudate eum, omnes stellae lucentes.

4Laudate eum, caeli caelorumet aquae omnes, quae super caelos sunt. -

5Laudent nomen Domini,quia ipse mandavit, et creata sunt;

6statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi;praeceptum posuit, et non praeteribit.

7Laudate Dominum de terra,dracones et omnes abyssi,

8ignis, grando, nix, fumus,spiritus procellarum, qui facit verbum eius,

9montes et omnes colles,ligna fructifera et omnes cedri,

10bestiae et universa pecora,serpentes et volucres pennatae.

11Reges terrae et omnes populi,principes et omnes iudices terrae,

12iuvenes et virgines,senes cum iunioribus

13laudent nomen Domini,quia exaltatum est nomen eius solius.Magnificentia eius super caelum et terram,

14et exaltavit cornu populi sui.Hymnus omnibus sanctis eius,filiis Israel, populo, qui propinquus est ei. ALLELUIA.

Choose Translation

Switch translation for Psalms 148.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.