Psalms 146LNV

1ALLELUIA.Lauda, anima mea, Dominum;

2laudabo Dominum in vita mea,psallam Deo meo, quamdiu fuero.

3Nolite confidere in principibus,in filiis hominum, in quibus non est salus.

4Exibit spiritus eius, et revertetur in terram suam;in illa die peribunt cogitationes eorum.

5Beatus, cuius Deus Iacob est adiutor,cuius spes in Domino Deo suo,

6qui fecit caelum et terram,mare et omnia, quae in eis sunt;qui custodit veritatem in saeculum,

7facit iudicium oppressis,dat escam esurientibus.Dominus solvit compeditos,

8Dominus illuminat caecos,Dominus erigit depressos,Dominus diligit iustos,

9Dominus custodit advenas,pupillum et viduam sustentatet viam peccatorum disperdit.

10Regnabit Dominus in saecula,Deus tuus, Sion,in generationem et generationem.

Choose Translation

Switch translation for Psalms 146.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.