Psalms 122LNV

1Canticum ascensionum. David.Laetatus sum in eo, quod dixerunt mihi: In domum Domini ibimus ".

2Stantes iam sunt pedes nostriin portis tuis, Ierusalem.

3Ierusalem, quae aedificata est ut civitas,sibi compacta in idipsum.

4Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini,testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini.

5Quia illic sederunt sedes ad iudicium,sedes domus David.

6Rogate, quae ad pacem sunt Ierusalem: Securi sint diligentes te!

7Fiat pax in muris tuis,et securitas in turribus tuis! ".

8Propter fratres meos et proximos meosloquar: " Pax in te! ".

9Propter domum Domini Dei nostriexquiram bona tibi.

Choose Translation

Switch translation for Psalms 122.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.