Psalms 114LNV

1ALLELUIA.In exitu Israel de Aegypto,domus Iacob de populo barbaro,

2factus est Iuda sanctuarium eius,Israel potestas eius.

3Mare vidit et fugit,Iordanis conversus est retrorsum;

4montes saltaverunt ut arietes,et colles sicut agni ovium. -

5Quid est tibi, mare, quod fugisti?Et tu, Iordanis, quia conversus es retrorsum?

6Montes, quod saltastis sicut arietes,et colles, sicut agni ovium?

7A facie Domini contremisce, terra,a facie Dei Iacob,

8qui convertit petram in stagna aquarumet silicem in fontes aquarum.

Choose Translation

Switch translation for Psalms 114.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.