Job 35LNV

1Igitur Eliu haec rursum locutus est:

2" Numquid aequa tibi videtur tua cogitatio,ut diceres: "Iustificatio mea coram Deo"?

3Dixisti enim: "Quid ad te?Vel quid tibi proderit, si ego peccavero?".

4Itaque ego respondebo sermonibus tuiset amicis tuis tecum.

5Suspice caelum et intuereet contemplare nubes quod altiores te sint.

6Si peccaveris, quid facies ei?Et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae, quid facies contra eum?

7Porro si iuste egeris, quid donabis ei?Aut quid de manu tua accipiet?

8Homini, qui similis tui est, nocebit impietas tua,et filium hominis adiuvabit iustitia tua.

9Propter multitudinem oppressorum clamabuntet eiulabunt propter vim brachii tyrannorum,

10sed nemo dixit: "Ubi est Deus, qui fecit me,qui dedit carmina in nocte,

11qui docet nos super iumenta terraeet super volucres caeli erudit nos?".

12Ibi clamabunt, et non exaudiet,propter superbiam malorum.

13Etiam, frustra: non audiet Deus,et Omnipotens non intuebitur.

14Omnino cum dixeris: "Non considerat",iudicium est coram illo, et exspectas eum.

15Et nunc cum dicis: "Ira eius poenas non infert,nec ulciscitur scelus valde",

16Iob frustra aperit os suumet absque scientia verba multiplicat ".

Choose Translation

Switch translation for Job 35.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.