Job 26LNV

1Respondens autem Iob dixit:

2" Quomodo adiuvisti imbecillem?Et sustentas brachium eius, qui non est fortis?

3Quod dedisti illi consilium, qui non habet sapientiam?Et prudentiam tuam ostendisti plurimam!

4Quem docere voluisti?Et cuius est spiritus, qui egreditur ex te?

5Ecce umbrae gemunt sub aquis,et qui habitant cum eis.

6Nudus est infernus coram illo,et nullum est operimentum Perditioni.

7Qui extendit aquilonem super vacuumet appendit terram super nihilum.

8Qui ligat aquas in nubibus suis,ut non erumpant pariter deorsum.

9Qui operit faciem solii suiexpandens super illud nebulam suam.

10Terminum circumdedit aquis,usque dum finiantur lux et tenebrae.

11Columnae caeli contremiscuntet pavent ab increpatione eius.

12In fortitudine sua terruit mareet prudentia sua percussit Rahab.

13Spiritus eius serenavit caelos,et manus eius confodit colubrum fugientem.

14Ecce haec sunt termini viarum eius;et, cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus,quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri? ".

Choose Translation

Switch translation for Job 26.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.