Isaiah 39LNV

1In tempore illo misit Merodachbaladan filius Baladan rex Babylonis litteras et munera ad Ezechiam; audierat enim quod aegrotasset et convaluisset.

2Laetatus est autem super eis Ezechias et ostendit eis cellam thesauri sui et argentum et aurum et aromata et oleum optimum et omnes apothecas supellectilis suae et universa, quae inventa sunt in thesauris eius. Nihil fuit, quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua et in omni potestate sua.

3Introivit autem Isaias propheta ad Ezechiam regem et dixit ei: " Quid dixerunt viri isti et unde venerunt ad te? ". Et dixit Ezechias: " De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone ".

4Et dixit: "Quid viderunt in domo tua?". Et dixit Ezechias: " Omnia, quae in domo mea sunt, viderunt; non fuit res, quam non ostenderim eis in thesauris meis ".

5Et dixit Isaias ad Ezechiam: " Audi verbum Domini exercituum:

6Ecce dies venient, et auferentur omnia, quae in domo tua sunt, et quae thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc, in Babylonem; non relinquetur quidquam, dicit Dominus.

7Et de filiis tuis, qui exibunt de te, quos genueris, tollent, et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis ".

8Et dixit Ezechias ad Isaiam: " Bonum verbum Domini, quod locutus est ". Et dixit: " Dummodo fiat pax et securitas in diebus meis ".

Choose Translation

Switch translation for Isaiah 39.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.