Isaiah 21LNV

1Oraculum deserti maris.Sicut turbines per austrum transeuntes,de deserto venit, de terra horribili.

2Visio dura nuntiata est mihi:praedo praedatur,et vastator vastat.Ascende, Elam;obside, Media;omnem gemitum eius cessare feci.

3Propterea repleti sunt lumbi mei tremore,angustia possedit me sicut angustia parientis;corrui, cum audirem;conturbatus sum, cum viderem.

4Vacillat cor meum,pavor invadit me:crepusculum optatumposuit mihi in terrorem.

5Ponunt mensam,stragulum pandunt, comedunt, bibunt.Surgite, principes,ungite clipeum.

6Haec enim dixit mihi Dominus: Vade et pone speculatorem;quodcumque viderit, annuntiet.

7Si viderit currum, bigam equitum,ascensorem asini et ascensorem cameli,intueatur diligenter multo intuitu ".

8Et clamavit speculator: Super specula, Domine,ego sum stans iugiter per diem,et super custodiam meamego sum stans totis noctibus.

9Ecce, huc venit agmen virorum,biga equitum ".Et respondit et dixit: Cecidit, cecidit Babylon,et omnia sculptilia deorum eiuscontrita sunt in terram ".

10Tritura mea et fili areae meae,quae audivi a Domino exercituum, Deo Israel,annuntiavi vobis.

11Oraculum Duma.Ad me clamat ex Seir: Custos, quid de nocte?Custos, quid de nocte? ".

12Dixit custos: Venit mane, sed etiam nox;si quaeritis, quaerite,revertimini, venite ".

13Oraculum in solitudine.In saltu, in solitudine dormietis,turmae Dedanim.

14Occurrentes sitienti ferte aquam,qui habitatis terram Thema;cum panibus occurrite fugienti:

15a facie enim gladiorum fugerunt,a facie gladii nudati,a facie arcus extenti,a facie gravis proelii.

16Quoniam haec dicit Dominus ad me: " Adhuc anno sicut anni mercennarii, et auferetur omnis gloria Cedar;

17et reliquiae numeri arcuum fortium filiorum Cedar imminuentur; Dominus enim, Deus Israel, locutus est ".

Choose Translation

Switch translation for Isaiah 21.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.