Hosea 14LNV

1Poenas solvet Samaria,quoniam rebellavit contra Deum suum:in gladio peribunt,parvuli eorum elidentur,et praegnantes discindentur.

2Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum,quoniam corruisti in iniquitate tua.

3Tollite vobiscum verbaet convertimini ad Dominum;dicite ei: " Omnem aufer iniquitatemet accipe bonum,et reddemus fructum labiorum nostrorum.

4Assyria non salvabit nos;super equum non ascendemusnec vocabimus ultra: "Deos nostros!"opera manuum nostrarum,quia in te misericordiam consequetur pupillus ".

5" Sanabo praevaricationem eorum,diligam eos spontanee,quia aversus est furor meus ab eis.

6Ero quasi ros pro Israel;germinabit quasi liliumet mittet radices suas ut Libanus.

7Expandentur rami eius;et erit quasi oliva gloria eius,et odor eius ut Libani.

8Convertentur sedentes in umbra mea,colent triticumet germinabunt quasi vinea;memoriale eius sicut vinum Libani.

9Ephraim, quid ei ultra idola?Ego exaudio et respicio in eum.Ego ut abies virens:ex me fructus tuus invenitur ".

10Qui sapiens est, intellegat ista;intellegens sciat haec!Quia rectae viae Domini,et iusti ambulabunt in eis;praevaricatores vero corruent in eis.

Choose Translation

Switch translation for Hosea 14.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.