Ezekiel 15LNV

1Et factus est sermo Domini ad me dicens:

2" Fili hominis, quid habet lignum vitisprae omnibus lignis sarmentorum,quae sunt inter ligna silvarum?

3Numquid tolletur de ea lignum,ut fiat opus,aut fabricabitur de ea paxillus,ut dependeat in eo quodcumque vas?

4Ecce igni datum est in escam,utramque partem eius consumpsit ignis,et medietas eius adusta est;numquid utile erit ad opus?

5Etiam cum esset integrum,non erat aptum ad opus;quanto magis cum ignis illud devoraverit et combusserit,nihil ex eo fiet operis.

6Propterea haec dicit Dominus Deus:Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum,quod dedi igni ad devorandum,sic tradam habitatores Ierusalem.

7Et ponam faciem meam in eos:de igne egressi sunt,et ignis consumet eos.Et scietis quia ego Dominus,cum posuero faciem meam in eos

8et dedero terram inviam et desolatam,eo quod praevaricatores exstiterint ",dicit Dominus Deus.

Choose Translation

Switch translation for Ezekiel 15.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.