Deuteronomy 34LNV

1Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nabo in verticem Phasga contra Iericho; ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan

2et universum Nephthali terramque Ephraim et Manasse et omnem terram Iudae usque ad mare occidentale

3et Nageb et latitudinem campi Iericho civitatis palmarum usque Segor.

4Dixitque Dominus ad eum: " Haec est terra, pro qua iuravi Abraham, Isaac et Iacob, dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam ".

5Mortuusque est ibi Moyses servus Domini in terra Moab, iubente Domino.

6Et sepelivit eum in valle in terra Moab contra Bethphegor; et non cognovit homo sepulcrum eius usque in praesentem diem.

7Moyses centum et viginti annorum erat, quando mortuus est; non caligavit oculus eius, nec robur illius defecit.

8Fleveruntque eum filii Israel in campestribus Moab triginta diebus; et completi sunt dies planctus lugentium Moysen.

9Iosue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiae, quia Moyses posuit super eum manus suas; et oboedierunt ei filii Israel feceruntque, sicut praecepit Dominus Moysi.

10Et non surrexit ultra propheta in Israel sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem,

11in omnibus signis atque portentis, quae misit per eum, ut faceret in terra Aegypti pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae illius,

12et in cuncta manu robusta magnisque mirabilibus, quae fecit Moyses coram universo Israel.

Choose Translation

Switch translation for Deuteronomy 34.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.