Bible

Transform

Your Worship Experience with Great Ease

Try RisenMedia.io Today!

Click Here

Zechariah 10

:
Latin - LCV
1 [Petite a Domino pluviam in tempore serotino, et Dominus faciet nives: et pluviam imbris dabit eis, singulis herbam in agro.
2 Quia simulacra locuta sunt inutile, et divini viderunt mendacium: et somniatores locuti sunt frustra, vane consolabantur: idcirco abducti sunt quasi grex: affligentur, quia non est eis pastor.
3 Super pastores iratus est furor meus, et super hircos visitabo: quia visitavit Dominus exercituum gregem suum, domum Juda, et posuit eos quasi equum glori su in bello.
4 Ex ipso angelus, ex ipso paxillas, ex ipso arcus prlii, ex ipso egredietur omnis exactor simul.
5 Et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in prlio, et bellabunt, quia Dominus cum eis: et confundentur ascensores equorum.
6 Et confortabo domum Juda, et domum Joseph salvabo: et convertam eos, quia miserebor eorum: et erunt sicut fuerunt quando non projeceram eos: ego enim Dominus Deus eorum, et exaudiam eos.
7 Et erunt quasi fortes Ephraim, et ltabitur cor eorum quasi a vino: et filii eorum videbunt, et ltabuntur, et exsultabit cor eorum in Domino.
8 Sibilabo eis, et congregabo illos, quia redemi eos: et multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati.
9 Et seminabo eos in populis, et de longe recordabuntur mei: et vivent cum filiis suis, et revertentur.
10 Et reducam eos de terra gypti, et de Assyriis congregabo eos, et ad terram Galaad et Libani adducam eos, et non invenietur eis locus:
11 et transibit in maris freto, et percutiet in mari fluctus, et confundentur omnia profunda fluminis: et humiliabitur superbia Assur, et sceptrum gypti recedet.
12 Confortabo eos in Domino, et in nomine ejus ambulabunt, dicit Dominus.]