Song of Solomon 6
1 [ Sponsa Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat.
2 Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia.
3 Sponsus Pulchra es, amica mea; suavis, et decora sicut Jerusalem; terribilis ut castrorum acies ordinata.
4 Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum qu apparuerunt de Galaad.
5 Dentes tui sicut grex ovium qu ascenderunt de lavacro: omnes gemellis ftibus, et sterilis non est in eis.
6 Sicut cortex mali punici, sic gen tu, absque occultis tuis.
7 Sexaginta sunt regin, et octoginta concubin, et adolescentularum non est numerus.
8 Una est columba mea, perfecta mea, una est matris su, electa genetrici su. Viderunt eam fili, et beatissimam prdicaverunt; regin et concubin, et laudaverunt eam.
9 Qu est ista qu progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata?
10 Sponsa Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica.
11 Nescivi: anima mea conturbavit me, propter quadrigas Aminadab.
12 Chorus Revertere, revertere, Sulamitis! revertere, revertere ut intueamur te.]