Song of Solomon 1
1 [ Sponsa Osculetur me osculo oris sui; quia meliora sunt ubera tua vino,
2 fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum; ideo adolescentul dilexerunt te.
3 Chorus Adolescentularum Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua; exsultabimus et ltabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te.
4 Sponsa Nigra sum, sed formosa, fili Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.
5 Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris me pugnaverunt contra me; posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi.
6 Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.
7 Sponsus Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hdos tuos juxta tabernacula pastorum.
8 Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea.
9 Pulchr sunt gen tu sicut turturis; collum tuum sicut monilia.
10 Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.
11 Sponsa Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.
12 Fasciculus myrrh dilectus meus mihi; inter ubera mea commorabitur.
13 Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi.
14 Sponsus Ecce tu pulchra es, amica mea! ecce tu pulchra es! Oculi tui columbarum.
15 Sponsa Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus! Lectulus noster floridus.
16 Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.]