Psalms 95LCV

1Canticum ipsi David, quando domus dificabatur post captivitatem. [Cantate Domino canticum novum; cantate Domino omnis terra.

2Cantate Domino, et benedicite nomini ejus; annuntiate de die in diem salutare ejus.

3Annuntiate inter gentes gloriam ejus; in omnibus populis mirabilia ejus.

4Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos.

5Quoniam omnes dii gentium dmonia; Dominus autem clos fecit.

6Confessio et pulchritudo in conspectu ejus; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.

7Afferte Domino, patri gentium, afferte Domino gloriam et honorem;

8afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus;

9adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra;

10dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terr, qui non commovebitur; judicabit populos in quitate.

11Ltentur cli, et exsultet terra; commoveatur mare et plenitudo ejus;

12gaudebunt campi, et omnia qu in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum

13a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terr in quitate, et populos in veritate sua.]

Choose Translation

Switch translation for Psalms 95.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.