Psalms 3LCV

1Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui.

2[Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me;

3multi dicunt anim me: Non est salus ipsi in Deo ejus.

4Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum.

5Voce mea ad Dominum clamavi; et exaudivit me de monte sancto suo.

6Ego dormivi, et soporatus sum; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.

7Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus.

8Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa; dentes peccatorum contrivisti.

9Domini est salus; et super populum tuum benedictio tua.]

Choose Translation

Switch translation for Psalms 3.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.