Psalms 21LCV

1In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David.

2[Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum.

3Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies; et nocte, et non ad insipientiam mihi.

4Tu autem in sancto habitas, laus Isral.

5In te speraverunt patres nostri; speraverunt, et liberasti eos.

6Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt; in te speraverunt, et non sunt confusi.

7Ego autem sum vermis, et non homo; opprobrium hominum, et abjectio plebis.

8Omnes videntes me deriserunt me; locuti sunt labiis, et moverunt caput.

9Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum, quoniam vult eum.

10Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris me.

11In te projectus sum ex utero; de ventre matris me Deus meus es tu:

12ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adjuvet.

13Circumdederunt me vituli multi; tauri pingues obsederunt me.

14Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens.

15Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea: factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.

16Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhsit faucibus meis: et in pulverem mortis deduxisti me.

17Quoniam circumdederunt me canes multi; concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos;

18dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me.

19Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.

20Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me; ad defensionem meam conspice.

21Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam.

22Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam.

23Narrabo nomen tuum fratribus meis; in medio ecclesi laudabo te.

24Qui timetis Dominum, laudate eum; universum semen Jacob, glorificate eum.

25Timeat eum omne semen Isral, quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis, nec avertit faciem suam a me: et cum clamarem ad eum, exaudivit me.

26Apud te laus mea in ecclesia magna; vota mea reddam in conspectu timentium eum.

27Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum: vivent corda eorum in sculum sculi.

28Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terr; et adorabunt in conspectu ejus univers famili gentium:

29quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.

30Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terr; in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram.

31Et anima mea illi vivet; et semen meum serviet ipsi.

32Annuntiabitur Domino generatio ventura; et annuntiabunt cli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus.]

Choose Translation

Switch translation for Psalms 21.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.