Psalms 145LCV

1Alleluja, Aggi et Zachari.

2[Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus,

3in filiis hominum, in quibus non est salus.

4Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.

5Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius:

6qui fecit clum et terram, mare, et omnia qu in eis sunt.

7Qui custodit veritatem in sculum; facit judicium injuriam patientibus; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos;

8Dominus illuminat ccos. Dominus erigit elisos; Dominus diligit justos.

9Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet.

10Regnabit Dominus in scula; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.]

Choose Translation

Switch translation for Psalms 145.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.