Bible

Transform

Your Worship Experience with Great Ease

Try RisenMedia.io Today!

Click Here

Psalms 134

:
Latin - LCV
1 Alleluja. [Laudate nomen Domini; laudate, servi, Dominum:
2 qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
3 Laudate Dominum, quia bonus Dominus; psallite nomini ejus, quoniam suave.
4 Quoniam Jacob elegit sibi Dominus; Isral in possessionem sibi.
5 Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster pr omnibus diis.
6 Omnia qucumque voluit Dominus fecit, in clo, in terra, in mari et in omnibus abyssis.
7 Educens nubes ab extremo terr, fulgura in pluviam fecit; qui producit ventos de thesauris suis.
8 Qui percussit primogenita gypti, ab homine usque ad pecus.
9 Et misit signa et prodigia in medio tui, gypte: in Pharaonem, et in omnes servos ejus.
10 Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes:
11 Sehon, regem Amorrhorum, et Og, regem Basan, et omnia regna Chanaan:
12 et dedit terram eorum hreditatem, hreditatem Isral populo suo.
13 Domine, nomen tuum in ternum; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.
14 Quia judicabit Dominus populum suum, et in servis suis deprecabitur.
15 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
16 Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt.
17 Aures habent, et non audient; neque enim est spiritus in ore ipsorum.
18 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
19 Domus Isral, benedicite Domino; domus Aaron, benedicite Domino.
20 Domus Levi, benedicite Domino; qui timetis Dominum, benedicite Domino.
21 Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem.]