Job 25LCV

1Respondens autem Baldad Suhites, dixit:

2[Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis.

3Numquid est numerus militum ejus? et super quem non surget lumen illius?

4Numquid justificari potest homo comparatus Deo? aut apparere mundus natus de muliere?

5Ecce luna etiam non splendet, et stell non sunt mund in conspectu ejus:

6quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis?]

Choose Translation

Switch translation for Job 25.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.