Jeremiah 35
1 Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino in diebus Joakim filii Josi regis Juda, dicens:
2 Vade ad domum Rechabitarum, et loquere eis, et introduces eos in domum Domini, in unam exedram thesaurorum, et dabis eis bibere vinum.
3 Et assumpsi Jezoniam filium Jeremi filii Habsani, et fratres ejus, et omnes filios ejus, et universam domum Rechabitarum,
4 et introduxi eos in domum Domini, ad gazophylacium filiorum Hanan filii Jegedeli hominis Dei, quod erat juxta gazophylacium principum, super thesaurum Maasi filii Sellum, qui erat custos vestibuli:
5 et posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos vino, et calices, et dixi ad eos: Bibite vinum.
6 Qui responderunt Non bibemus vinum, quia Jonadab filius Rechab, pater noster, prcepit nobis, dicens: Non bibetis vinum, vos et filii vestri, usque in sempiternum:
7 et domum non dificabitis, et sementem non seretis, et vineas non plantabitis, nec habebitis: sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris, ut vivatis diebus multis super faciem terr in qua vos peregrinamini.
8 Obedivimus ergo voci Jonadab filii Rechab, patris nostri, in omnibus qu prcepit nobis, ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris, nos, et mulieres nostr, filii, et fili nostr,
9 et non dificaremus domos ad habitandum: et vineam, et agrum, et sementem non habuimus:
10 sed habitavimus in tabernaculis, et obedientes fuimus juxta omnia qu prcepit nobis Jonadab pater noster.
11 Cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram nostram, diximus: Venite, et ingrediamur Jerusalem a facie exercitus Chaldorum, et a facie exercitus Syri: et mansimus in Jerusalem.
12 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens:
13 Hc dicit Dominus exercituum, Deus Isral: Vade, et dic viris Juda et habitatoribus Jerusalem: Numquid non recipietis disciplinam, ut obediatis verbis meis? dicit Dominus.
14 Prvaluerunt sermones Jonadab filii Rechab, quos prcepit filiis suis ut non biberent vinum, et non biberunt usque ad diem hanc, quia obedierunt prcepto patris sui: ego autem locutus sum ad vos, de mane consurgens et loquens, et non obedistis mihi.
15 Misique ad vos omnes servos meos prophetas, consurgens diluculo mittensque, et dicens: Convertimini unusquisque a via sua pessima, et bona facite studia vestra: et nolite sequi deos alienos, neque colatis eos, et habitabitis in terra quam dedi vobis et patribus vestris: et non inclinastis aurem vestram, neque audistis me.
16 Firmaverunt igitur filii Jonadab filii Rechab prceptum patris sui, quod prceperat eis: populus autem iste non obedivit mihi.
17 Idcirco hc dicit Dominus exercituum, Deus Isral: Ecce ego adducam super Judam et super omnes habitatores Jerusalem universam afflictionem, quam locutus sum adversum illos, eo quod locutus sum ad illos, et non audierunt: vocavi illos, et non responderunt mihi.
18 Domui autem Rechabitarum dixit Jeremias: Hc dicit Dominus exercituum, Deus Isral: Pro eo quod obedistis prcepto Jonadab patris vestri, et custodistis omnia mandata ejus, et fecistis universa qu prcepit vobis,
19 propterea hc dicit Dominus exercituum, Deus Isral: Non deficiet vir de stirpe Jonadab filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus.