Isaiah 55
1 [Omnes sitientes, venite ad aquas, et qui non habetis argentum, properate, emite, et comedite: venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac.
2 Quare appenditis argentum non in panibus, et laborem vestrum non in saturitate? Audite, audientes me, et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra.
3 Inclinate aurem vestram, et venite ad me; audite, et vivet anima vestra, et feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles.
4 Ecce testem populis dedi eum, ducem ac prceptorem gentibus.
5 Ecce gentem quam nesciebas vocabis, et gentes qu te non cognoverunt ad te current, propter Dominum Deum tuum, et Sanctum Isral, quia glorificavit te.
6 Qurite Dominum dum inveniri potest; invocate eum dum prope est.
7 Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus; et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum.
8 Non enim cogitationes me cogitationes vestr, neque vi vestr vi me, dicit Dominus.
9 Quia sicut exaltantur cli a terra, sic exaltat sunt vi me a viis vestris, et cogitationes me a cogitationibus vestris.
10 Et quomodo descendit imber et nix de clo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti:
11 sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo; non revertetur ad me vacuum, sed faciet qucumque volui, et prosperabitur in his ad qu misi illud.
12 Quia in ltitia egrediemini, et in pace deducemini; montes et colles cantabunt coram vobis laudem, et omnia ligna regionis plaudent manu.
13 Pro saliunca ascendet abies, et pro urtica crescet myrtus; et erit Dominus nominatus in signum ternum quod non auferetur.]