Isaiah 35LCV

1[Ltabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium.

2Germinans germinabit, et exsultabit ltabunda et laudans: gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron; ipsi videbunt gloriam Domini, et decorem Dei nostri.

3Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate.

4Dicite pusillanimis: Confortamini, et nolite timere: ecce Deus vester ultionem adducet retributionis; Deus ipse veniet, et salvabit vos.

5Tunc aperientur oculi ccorum, et aures surdorum patebunt;

6tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum: quia sciss sunt in deserto aqu, et torrentes in solitudine;

7et qu erat arida, erit in stagnum, et sitiens in fontes aquarum. In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, orietur viror calami et junci.

8Et erit ibi semita et via, et via sancta vocabitur: non transibit per eam pollutus, et hc erit vobis directa via, ita ut stulti non errent per eam.

9Non erit ibi leo, et mala bestia non ascendet per eam, nec invenietur ibi; et ambulabunt qui liberati fuerint.

10Et redempti a Domino convertentur, et venient in Sion cum laude, et ltitia sempiterna super caput eorum: gaudium et ltitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus.]

Choose Translation

Switch translation for Isaiah 35.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.