Bible

Connect

With Your Congregation Like Never Before

Try RisenMedia.io Today!

Click Here

Isaiah 25

:
Latin - LCV
1 [Domine, Deus meus es tu; exaltabo te, et confitebor nomini tuo: quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas fideles. Amen.
2 Quia posuisti civitatem in tumulum, urbem fortem in ruinam, domum alienorum: ut non sit civitas, et in sempiternum non dificetur.
3 Super hoc laudabit te populus fortis; civitas gentium robustarum timebit te:
4 quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, spes a turbine, umbraculum ab stu; spiritus enim robustorum quasi turbo impellens parietem.
5 Sicut stus in siti, tumultum alienorum humiliabis; et quasi calore sub nube torrente, propaginem fortium marcescere facies.
6 Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemi, pinguium medullatorum, vindemi defcat.
7 Et prcipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos, et telam quam orditus est super omnes nationes.
8 Prcipitabit mortem in sempiternum; et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra: quia Dominus locutus est.]
9 [Et dicet in die illa: Ecce Deus noster iste; exspectavimus eum, et salvabit nos; iste Dominus, sustinuimus eum: exsultabimus, et ltabimur in salutari ejus.
10 Quia requiescet manus Domini in monte isto; et triturabitur Moab sub eo, sicuti teruntur pale in plaustro.
11 Et extendet manus suas sub eo sicut extendit natans ad natandum; et humiliabit gloriam ejus cum allisione manuum ejus.
12 Et munimenta sublimium murorum tuorum concident, et humiliabuntur, et detrahentur in terram usque ad pulverem.]