Isaiah 21LCV

1Onus deserti maris. [Sicut turbines ab africo veniunt, de deserto venit, de terra horribili.

2Visio dura nuntiata est mihi: qui incredulus est infideliter agit; et qui depopulator est vastat. Ascende, lam; obside, Mede; omnem gemitum ejus cessare feci.

3Propterea repleti sunt lumbi mei dolore; angustia possedit me sicut angustia parturientis; corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem.

4Emarcuit cor meum; tenebr stupefecerunt me: Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum.

5Pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes: surgite, principes, arripite clypeum.

6Hc enim dixit mihi Dominus: Vade, et pone speculatorem, et quodcumque viderit annuntiet.

7Et vidit currum duorum equitum, ascensorem asini, et ascensorem cameli; et contemplatus est diligenter multo intuitu.

8Et clamavit leo: Super speculam Domini ego sum, stans jugiter per diem; et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus.

9Ecce iste venit ascensor vir big equitum; et respondit, et dixit: Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terram.

10Tritura mea et filii are me, qu audivi a Domino exercituum, Deo Isral, annuntiavi vobis.]

11Onus Duma. [Ad me clamat ex Seir: Custos, quid de nocte? custos, quid de nocte?

12Dixit custos: Venit mane et nox; si quritis, qurite; convertimini, venite.]

13Onus in Arabia. [In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dedanim.

14Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram austri; cum panibus occurrite fugienti.

15A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis prlii.

16Quoniam hc dicit Dominus ad me: Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar.

17Et reliqui numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur; Dominus enim Deus Isral locutus est.]

Choose Translation

Switch translation for Isaiah 21.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.