Bible

Connect

With Your Congregation Like Never Before

Try RisenMedia.io Today!

Click Here

Isaiah 17

:
Latin - LCV
1 Onus Damasci. [Ecce Damascus desinet esse civitas, et erit sicut acervus lapidum in ruina.
2 Derelict civitates Aror gregibus erunt, et requiescent ibi, et non erit qui exterreat.
3 Et cessabit adjutorium ab Ephraim, et regnum a Damasco; et reliqui Syri sicut gloria filiorum Isral erunt, dicit Dominus exercituum.
4 Et erit in die illa: attenuabitur gloria Jacob, et pinguedo carnis ejus marcescet.
5 Et erit sicut congregans in messe quod restiterit, et brachium ejus spicas leget; et erit sicut qurens spicas in valle Raphaim.
6 Et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio ole duarum vel trium olivarum in summitate rami, sive quatuor aut quinque in cacuminibus ejus fructus ejus, dicit Dominus Deus Isral.
7 In die illa inclinabitur homo ad factorem suum, et oculi ejus ad Sanctum Isral respicient;
8 et non inclinabitur ad altaria qu fecerunt manus ejus; et qu operati sunt digiti ejus non respiciet lucos et delubra.
9 In die illa erunt civitates fortitudinis ejus derelict sicut aratra, et segetes qu derelict sunt a facie filiorum Isral; et eris deserta.
10 Quia oblitus es Dei salvatoris tui, et fortis adjutoris tui non es recordata: propterea plantabis plantationem fidelem, et germen alienum seminabis;
11 in die plantationis tu labrusca, et mane semen tuum florebit; ablata est messis in die hreditatis, et dolebit graviter.
12 V multitudini populorum multorum, ut multitudo maris sonantis; et tumultus turbarum, sicut sonitus aquarum multarum.
13 Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul; et rapietur sicut pulvis montium a facie venti, et sicut turbo coram tempestate.
14 In tempore vespere, et ecce turbatio; in matutino, et non subsistet. Hc est pars eorum qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos.]