Bible

Power Up

Your Services with User-Friendly Software

Try RisenMedia.io Today!

Click Here

Hosea 8

:
Latin - LCV
1 [In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini, pro eo quod transgressi sunt fdus meum, et legem meam prvaricati sunt.
2 Me invocabunt: Deus meus, cognovimus te Isral.
3 Projecit Isral bonum: inimicus persequetur eum.
4 Ipsi regnaverunt, et non ex me; principes exstiterunt, et non cognovi: argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent.
5 Projectus est vitulus tuus, Samaria; iratus est furor meus in eos. Usquequo non poterunt emundari?
6 Quia ex Isral et ipse est: artifex fecit illum, et non est deus; quoniam in aranearum telas erit vitulus Samari.
7 Quia ventum seminabunt, et turbinem metent: culmus stans non est in eo; germen non faciet farinam: quod etsi fecerit, alieni comedent eam.
8 Devoratus est Isral; nunc factus est in nationibus quasi vas immundum.
9 Quia ipsi ascenderunt ad Assur, onager solitarius sibi; Ephraim munera dederunt amatoribus.
10 Sed et cum mercede conduxerint nationes, nunc congregabo eos, et quiescent paulisper ab onere regis et principum.
11 Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum; fact sunt ei ar in delictum.
12 Scribam ei multiplices leges meas, qu velut alien computat sunt.
13 Hostias offerent, immolabunt carnes et comedent, et Dominus non suscipiet eas: nunc recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum: ipsi in gyptum convertentur.
14 Et oblitus est Isral factoris sui, et dificavit delubra; et Judas multiplicavit urbes munitas; et mittam ignem in civitates ejus, et devorabit des illius.]