Hosea 14LCV

1[Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum! in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et ft ejus discindantur!]

2[Convertere, Isral, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua.

3Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum; et dicite ei: Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum.

4Assur non salvabit nos: super equum non ascendemus, nec dicemus ultra, Dii nostri opera manuum nostrarum: quia ejus, qui in te est, misereberis pupilli.

5Sanabo contritiones eorum; diligam eos spontanee: quia aversus est furor meus ab eis.

6Ero quasi ros; Isral germinabit sicut lilium, et erumpet radix ejus ut Libani.

7Ibunt rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani.

8Convertentur sedentes in umbra ejus; vivent tritico, et germinabunt quasi vinea; memoriale ejus sicut vinum Libani.

9Ephraim, quid mihi ultra idola? Ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem; ex me fructus tuus inventus est.

10Quis sapiens, et intelliget ista? intelligens, et sciet hc? quia rect vi Domini, et justi ambulabunt in eis; prvaricatores vero corruent in eis.]

Choose Translation

Switch translation for Hosea 14.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.