Hosea 11
1 [Sicut mane transiit, pertransiit rex Isral. Quia puer Isral, et dilexi eum; et ex gypto vocavi filium meum.
2 Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum; Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant.
3 Et ego quasi nutritius Ephraim: portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos.
4 In funiculis Adam traham eos, in vinculis caritatis; et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum, et declinavi ad eum ut vesceretur.
5 Non revertetur in terram gypti, et Assur ipse rex ejus, quoniam noluerunt converti.
6 Cpit gladius in civitatibus ejus, et consumet electos ejus, et comedet capita eorum.
7 Et populus meus pendebit ad reditum meum; jugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur.
8 Quomodo dabo te, Ephraim? protegam te, Isral? Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim? Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est pnitudo mea.
9 Non faciam furorem ir me; non convertar ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego, et non homo; in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem.
10 Post Dominum ambulabunt; quasi leo rugiet, quia ipse rugiet, et formidabunt filii maris.
11 Et avolabunt quasi avis ex gypto, et quasi columba de terra Assyriorum: et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus.]
12 [Circumdedit me in negatione Ephraim, et in dolo domus Isral; Judas autem testis descendit cum Deo, et cum sanctis fidelis.]