Exodus 5
1 Post hc ingressi sunt Moyses et Aaron, et dixerunt Pharaoni: Hc dicit Dominus Deus Isral: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto.
2 At ille respondit: Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Isral? nescio Dominum, et Isral non dimittam.
3 Dixeruntque: Deus Hebrorum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro: ne forte accidat nobis pestis aut gladius.
4 Ait ad eos rex gypti: Quare Moyses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis? ite ad onera vestra.
5 Dixitque Pharao: Multus est populus terr: videtis quod turba succreverit: quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus?
6 Prcepit ergo in die illo prfectis operum et exactoribus populi, dicens:
7 Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres, sicut prius: sed ipsi vadant, et colligant stipulas.
8 Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos, nec minuetis quidquam: vacant enim, et idcirco vociferantur, dicentes: Eamus, et sacrificemus Deo nostro.
9 Opprimantur operibus, et expleant ea: ut non acquiescant verbis mendacibus.
10 Igitur egressi prfecti operum et exactores ad populum, dixerunt: Sic dicit Pharao: Non do vobis paleas:
11 ite, et colligite sicubi invenire poteritis, nec minuetur quidquam de opere vestro.
12 Dispersusque est populus per omnem terram gypti ad colligendas paleas.
13 Prfecti quoque operum instabant, dicentes: Complete opus vestrum quotidie, ut prius facere solebatis quando dabantur vobis pale.
14 Flagellatique sunt qui prerant operibus filiorum Isral, ab exactoribus Pharaonis, dicentibus: Quare non impletis mensuram laterum sicut prius, nec heri, nec hodie?
15 Veneruntque prpositi filiorum Isral, et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes: Cur ita agis contra servos tuos?
16 pale non dantur nobis, et lateres similiter imperantur: en famuli tui flagellis cdimur, et injuste agitur contra populum tuum.
17 Qui ait: Vacatis otio, et idcirco dicitis: Eamus, et sacrificemus Domino.
18 Ite ergo, et operamini: pale non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum.
19 Videbantque se prpositi filiorum Isral in malo, eo quod diceretur eis: Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies.
20 Occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso, egredientibus a Pharaone:
21 et dixerunt ad eos: Videat Dominus et judicet, quoniam ftere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis ejus, et prbuistis ei gladium, ut occideret nos.
22 Reversusque est Moyses ad Dominum, et ait: Domine, cur afflixisti populum istum? quare misisti me?
23 ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer in nomine tuo, afflixit populum tuum: et non liberasti eos.