Esther 12LCV

1Morabatur autem eo tempore in aula regis cum Bagatha et Thara eunuchis regis, qui janitores erant palatii.

2Cumque intellexisset cogitationes eorum, et curas diligentius pervidisset, didicit quod conarentur in regem Artaxerxem manus mittere, et nuntiavit super eo regi.

3Qui de utroque, habita qustione, confessos jussit duci ad mortem.

4Rex autem quod gestum erat, scripsit in commentariis: sed et Mardochus rei memoriam litteris tradidit.

5Prcepitque ei rex, ut in aula palatii moraretur, datis ei pro delatione muneribus.

6Aman vero filius Amadathi Bugus erat gloriosissimus coram rege, et voluit nocere Mardocho et populo ejus pro duobus eunuchis regis qui fuerant interfecti. Et diripuerunt bona, vel substantias eorum. Epistol autem hoc exemplar fuit.

Choose Translation

Switch translation for Esther 12.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.