2 Timothy 3LCV

1Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa:

2erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti,

3sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate,

4proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei:

5habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita:

6ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, qu ducuntur variis desideriis:

7semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes.

8Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi: ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem;

9sed ultra non proficient: insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.

10Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam,

11persecutiones, passiones: qualia mihi facta sunt Antiochi, Iconii, et Lystris: quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus.

12Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur.

13Mali autem homines et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes.

14Tu vero permane in iis qu didicisti, et credita sunt tibi: sciens a quo didiceris:

15et quia ab infantia sacras litteras nosti, qu te possunt instruere ad salutem, per fidem qu est in Christo Jesu.

16Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, et erudiendum in justitia:

17ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.

Choose Translation

Switch translation for 2 Timothy 3.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.