2 Peter 3LCV

1Hanc ecce vobis, carissimi, secundam scribo epistolam, in quibus vestram excito in commonitione sinceram mentem:

2ut memores sitis eorum, qu prdixi, verborum, a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum, prceptorum Domini et Salvatoris.

3Hoc primum scientes, quod venient in novissimis diebus in deceptione illusores, juxta proprias concupiscentias ambulantes,

4dicentes: Ubi est promissio, aut adventus ejus? ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creatur.

5Latet enim eos hoc volentes, quod cli erant prius, et terra de aqua, et per aquam consistens Dei verbo:

6per qu, ille tunc mundus aqua inundatus, periit.

7Cli autem, qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt, igni reservati in diem judicii, et perditionis impiorum hominum.

8Unum vero hoc non lateat vos, carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus.

9Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant: sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad pnitentiam reverti.

10Adveniet autem dies Domini ut fur: in quo cli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, terra autem et qu in ipsa sunt opera, exurentur.

11Cum igitur hc omnia dissolvenda sunt, quales oportet vos esse in sanctis conversationibus, et pietatibus,

12exspectantes, et properantes in adventum diei Domini, per quem cli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent?

13Novos vero clos, et novam terram secundum promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia habitat.

14Propter quod, carissimi, hc exspectantes, satagite immaculati, et inviolati ei inveniri in pace:

15et Domini nostri longanimitatem, salutem arbitremini: sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis,

16sicut et omnibus epistolis, loquens in eis de his in quibus sunt qudam difficilia intellectu, qu indocti et instabiles depravant, sicut et ceteras Scripturas, ad suam ipsorum perditionem.

17Vos igitur fratres, prscientes custodite, ne insipientium errore traducti excidatis a propria firmitate:

18crescite vero in gratia, et in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Jesu Christi. Ipsi gloria et nunc, et in diem ternitatis. Amen.

Choose Translation

Switch translation for 2 Peter 3.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.